New book in Latin

Omnibus Latinitatis novae amatoribus, carminumque praecipue scriptoribus et
lectoribus, nuntiamus novum prelum privatum, natum anno 2006 Cantabrigiae
apud Anglos (ac simul Lovanii apud Belgas, Bostoniique apud Americanos), cui
nomen dedimus Anglicum “Bringfield’s Head Press”. Exemplaria libri primi
adhuc emere potestis (pretii non magni); librumque secundum iam paramus. In
his duobus libris voluimus miscere carmina nova cum articulis academicis,
magis seria cum iocis, linguamque Latinam cum opusculis lingua vernacula
scriptis: materiem novam tractare ausi sunt et poetae et historici. Materies
prima fuit: commemoratio pugnae Ramillensis, post tria saecula (1706-2006),
quae pugna, quamquam hodie minus celebrata, fuit maximi momenti ad Europam
nostram formandam, fuitque una e quattuor victoriis celeberrimis Johannis
Churchill, Ducis Marlburii (vulgo: John Churchill, Duke of Marlborough;
victor of Ramillies (1706), Oudenarde, Lille (1708), etc.). Ex hac pugna
nomen preli nostri invenimus: ille Bringfield fuit Marlburii quasi “fidus
Achates”, qui iuxta ducem caput suum in proelio Ramillensi amisit.
Nunc, anno 2008, invitamus omnes carminum Latinorum scriptores (nec
non auctores vernaculos) ad secundum opus literarium commune. Materies est
non dissimilis: 1708 (sive proelium, sive oppugnatio, sive alia res Musas
vestras alliciat). Videte, precor, locum nostrum in interrete, in quo loco
etiam verba pauca Anglice scripsi de rationibus atque usu Musae Latinae
nostra aetate, responsaque libenter peto.

http://perswww.kuleuven.be/~u0044197/BHP/

Annis futuris, speramus alia volumina (de rebus diversis, non tantum de re
militari) publicare, indulgentiamque vestram sollicitare.

David Money
Cantabrigiae, Non. Jun., 2008.
dkm14@cam.ac.uk

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: