Write in praise of wine and win a thousand euros.

Moderator GLL sodalibus spd

Haec epistula hodie mihi moderatori missa est. Qui mille
Euronibus eget nec non iter in Italiam facere vult,
consideret, utrum certamini adsit.

Valete!

30a Sagra della Barbera 4 Maggio 2008

BIBLIOTECA COMUNALE di Castagnole delle Lanze

Comunità delle colline
tra Langa e Monferrato
Provincia di Asti

Barbera domina vinorum

LAUS BACCHI

CERTAMINIS LEGES

  1. Certamen indictum est, quo vinum Barbera et deus Bacchus
    Latino sermone celebrentur. Certamen omnium gentium commune est:
    quivis potest in id descendere, sive discipulus, sive
    litteratus, sive
    Latini sermonis amator, ubicumque terrarum vitam suam agit.
  2. Certamen, cui Barbera domina vinorum – Laus Bacchi nomen
    inditum est, ex commentatione Latina aut soluta oratione
    aut versibus
    conscripta constat.
  3. Ei, qui certamini interesse vult, una tantum commentatio
    producenda est, quae nondum edita esse debet.
  4. Commentationes computatro conscribendae sunt; uti
    uno latere
    paginae usitatae formae oportet, quae signo A4 vulgo notatur.
  5. Commentationes Bibliothecae municipali vel Administrationi
    Casteniolae, quod municipium italice Castagnole delle Lanze
    nuncupatur, mittendae sunt; domicilia infra satis copiose scripta
    invenies. Cum opus mittes, nec nomen tuum neque in
    involucro neque in
    commentatione ipsa scribito. Agnomen contra ψευδωνύμως
    (pseudonymice) scribito et in commentatione et in minore
    involucro, in
    quo condideris quod nomen praenomenque vere tibi sit, ubi
    habites et
    quando natus sis. His rebus confectis, opus tuum mittito ante diem
    statutam, quae est postridie Non. Apr. anni MMVIII.
  6. Qui competitores digni sint qui ad certamen admittantur et
    qui praemio afficiantur arbitri statuent. Iudicium arbitrorum – qui
    viri mulieresque doctissimi sunt, Latini sermonis Latinarumque
    litterarum peritissimi – nullo modo reprehendi vel flecti licebit.
  7. Commentationes admissae in Bibliothecae potestate manebunt,
    cui ius eas suis impensis edendi erit. Non licebit auctore invito
    commentationibus aliter uti.
  8. Commentationes missae non reddentur et edi poterunt.
  9. Is, qui in hoc certamen descendere vult, omnibus
    superioribus legibus plane adsentiri debet.

Si certior fieri vel nomen tuum in certamen profiteri vis:
Biblioteca Comunale, Via Tagliaferro 19, Castagnole delle Lanze
(AT) I- 14054
Tel. 00390141875623
Comune di Castagnole delle Lanze, Via Ruscone 9, Castagnole delle
Lanze (AT) I- 14054 Tel. 00390141875600 (apud Municipii
administrationem quaere dominam
Patriciam)
cursus electronicus:
sindaco.castagnole.delle.lanze@reteunitaria.piemonte.it

PRAEMIA

Primum praemium est mille eurones et arca luculentissima
vini barberae

Secundum praemium est septingenti quinquaginta eurones et arca
luculentissima vini barberae

Tertium praemium est quingenti
eurones et
arca luculentissima vini barberae.

Praemia distribuentur die dominica a.d. IV Non. Mai. anni MMVIII.

Victores quibus domicilia extra Pedemontium vel peregre
sint hospitio
Administratio Municipii Casteniolae accipiet et itineris sumptus
solvet.

Advertisements

Leave a Reply

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

You are commenting using your WordPress.com account. Log Out / Change )

Twitter picture

You are commenting using your Twitter account. Log Out / Change )

Facebook photo

You are commenting using your Facebook account. Log Out / Change )

Google+ photo

You are commenting using your Google+ account. Log Out / Change )

Connecting to %s

%d bloggers like this: