Moderator GLL sodalibus spd
Haec epistula hodie mihi moderatori missa est. Qui mille
Euronibus eget nec non iter in Italiam facere vult,
consideret, utrum certamini adsit.
Valete!
30a Sagra della Barbera 4 Maggio 2008
BIBLIOTECA COMUNALE di Castagnole delle Lanze
Comunità delle colline
tra Langa e Monferrato
Provincia di Asti
Barbera domina vinorum
LAUS BACCHI
CERTAMINIS LEGES
-
Certamen indictum est, quo vinum Barbera et deus Bacchus
Latino sermone celebrentur. Certamen omnium gentium commune est:
quivis potest in id descendere, sive discipulus, sive
litteratus, sive
Latini sermonis amator, ubicumque terrarum vitam suam agit.
-
Certamen, cui Barbera domina vinorum – Laus Bacchi nomen
inditum est, ex commentatione Latina aut soluta oratione
aut versibus
conscripta constat.
-
Ei, qui certamini interesse vult, una tantum commentatio
producenda est, quae nondum edita esse debet.
-
Commentationes computatro conscribendae sunt; uti
uno latere
paginae usitatae formae oportet, quae signo A4 vulgo notatur.
-
Commentationes Bibliothecae municipali vel Administrationi
Casteniolae, quod municipium italice Castagnole delle Lanze
nuncupatur, mittendae sunt; domicilia infra satis copiose scripta
invenies. Cum opus mittes, nec nomen tuum neque in
involucro neque in
commentatione ipsa scribito. Agnomen contra ψευδωνύμως
(pseudonymice) scribito et in commentatione et in minore
involucro, in
quo condideris quod nomen praenomenque vere tibi sit, ubi
habites et
quando natus sis. His rebus confectis, opus tuum mittito ante diem
statutam, quae est postridie Non. Apr. anni MMVIII.
-
Qui competitores digni sint qui ad certamen admittantur et
qui praemio afficiantur arbitri statuent. Iudicium arbitrorum – qui
viri mulieresque doctissimi sunt, Latini sermonis Latinarumque
litterarum peritissimi – nullo modo reprehendi vel flecti licebit.
-
Commentationes admissae in Bibliothecae potestate manebunt,
cui ius eas suis impensis edendi erit. Non licebit auctore invito
commentationibus aliter uti.
-
Commentationes missae non reddentur et edi poterunt.
-
Is, qui in hoc certamen descendere vult, omnibus
superioribus legibus plane adsentiri debet.
Si certior fieri vel nomen tuum in certamen profiteri vis:
Biblioteca Comunale, Via Tagliaferro 19, Castagnole delle Lanze
(AT) I- 14054
Tel. 00390141875623
Comune di Castagnole delle Lanze, Via Ruscone 9, Castagnole delle
Lanze (AT) I- 14054 Tel. 00390141875600 (apud Municipii
administrationem quaere dominam
Patriciam)
cursus electronicus:
sindaco.castagnole.delle.lanze@reteunitaria.piemonte.it
PRAEMIA
Primum praemium est mille eurones et arca luculentissima
vini barberae
Secundum praemium est septingenti quinquaginta eurones et arca
luculentissima vini barberae
Tertium praemium est quingenti
eurones et
arca luculentissima vini barberae.
Praemia distribuentur die dominica a.d. IV Non. Mai. anni MMVIII.
Victores quibus domicilia extra Pedemontium vel peregre
sint hospitio
Administratio Municipii Casteniolae accipiet et itineris sumptus
solvet.
Filed under: Main Page | Leave a comment »