Horatius tibi, linguae Latinae cultori, s. p.
d.
Diuturnum silentium longo post tempore, tua
fisus comitate atque benignitate, praeclarum ob inceptum, quo nullum linguae
litterarumque Latinarum cultoribus nec potius nec praestantius, nunc demum
rumpere ualet ac iuuat. Ideo habe me excusatum, si aliquod temporis spatium
tibi auferre audeo.
Cum autem nonnullis e documentis compertum
habeam animum tuum linguae Latinae non captum sed uoratum amore, imo ex corde
oro atque obsecro, ut hoc Certaminis Iuliani praeconium, quod possis et
liceat, in discipulis, in amicis, in Romanorum sermonis cultoribus longe
lateque uulges ac diffundas. Quo perfecto, non ipse sed tantus linguae cultus
tantumque Certamen tibi gratum est et maximas plurimasque agit
gratias.
Nam Certamen Iulianum, uti profecto scis,
unum in uniuerso terrarum orbe, quod sciam, callidis tantum gymnasioroum
lyceorumque discipulis dicatum exstat. Quod uero linguae Latinae cultum prouehit,
studium alit, amorem fouet. Ideo, rerum dulcissime, te oro, ut
discipulos tuos, qui Latine scribere calleant, idoneis horteris uerbis, ut
Certaminis petitores intersint. Quo perfecto, secundi discipulorum euentus uel
laudi uel honori uel superbiae tibi iure meritoque sunt. Ideo spero fore, ut te quoque cum discipulis
tuis uictoribus apud Lyceum Romanum Id. Mart. A. MMVIII uideam et
amplectar.
Cura interea ut quam plurimum ualeas.
Romae a. d. III Kal. Nov. a.
MMVII
LYCEVM – GYMNASIVM PVBLICVM
ROMANVM
“C. GIVLIO CESARE”
CERTAMEN IVLIANVM
I V
Omnibus lyceorum discipulis, linguae Latinae
cultoribus, I V Certamen Iulianum proponitur, quod Idibus Martiis anno MMVIII
apud Lyceum Romanum “Giulio Cesare” celebrabitur.
Petitor, qui opusculo uel prosa uel astricta
oratione composito, Certamini interesse cupiat, sibi ipsi nouum seligat
argumentum, ad huius aetatis uel res pertinens si uolt, de quo Latine
agat.
Omnibus tamen haec obseruentur
praecepta:
–
scripta, quae prosa oratione exarantur, summum DCC uerba, minimum CCCL
complectantur;
–
poetarum fetus ne minus XX uersibus constet neque numerum XXX uersuum
excedat;
–
petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui
exemplaria, ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria uel
computatro exarata, pridie Kalendas Februarias anno MMVIII mittenda
curet;
–
petitor opus suum in summa pagina sententiola
notet, quam super inuolucrum, in quo scidula nomen et cognomen nec non
domicilium lyceique titulum exhibens claudetur, grandibus litteris
exarabit;
–
petitor denique curet, ne nomen super inuolucrum exterius exaret. Id si
faciat, excludetur.
Victoribus haec praemia
tribuentur:
–
qui inter omnes superior discesserit, diplomate et
quingentis eurinummis honestabitur;
–
qui uictori proximo euaserit, diplomate et
quadringentis eurinummis decorabitur;
–
qui tertio praemio dignus existimatus erit,
diplomate et trecentis eurinummis ornabitur;
–
qui publica laude digni fuerint, diplomatibus
tantum donabuntur.
Vnusquisque petitor, si uoluerit, siue soluta
siue astricta oratione in idem certamen descendere poterit, dummodo unum
tantum opusculum in utraque exibeat. Scripta praemiis et publica laude ornata
edentur; nullo praemio decorata, non reddentur.
Scripta per tabellarios publicos unusquisque petitor,
suis impensis, mittenda curabit: Certamen Iulianum, Liceo “Giulio
Cesare”
Corso Trieste n° 48 – I
00198 ROMA- Tel 06.8416353-
Fax 06.85.355339
www.liceogiuliocesare.it e-mail:
liceogiuliocesare@tin.it
PRAESES AC
MODERATRIX
Carola Sbrana
Filed under: Main Page | Leave a comment »