Horatius tibi, linguae Latinae cultori, s. p. Diuturnum silentium longo post tempore, tua Cum autem nonnullis e documentis compertum Nam Certamen Iulianum, uti profecto scis, Cura interea ut quam plurimum ualeas. Romae a. d. III Kal. Nov. a. LYCEVM – GYMNASIVM PVBLICVM “C. GIVLIO CESARE” CERTAMEN IVLIANVM I V Omnibus lyceorum discipulis, linguae Latinae Petitor, qui opusculo uel prosa uel astricta Omnibus tamen haec obseruentur - - - - - Victoribus haec praemia - - - - Vnusquisque petitor, si uoluerit, siue soluta Scripta per tabellarios publicos unusquisque petitor, www.liceogiuliocesare.it e-mail: PRAESES AC
d.
fisus comitate atque benignitate, praeclarum ob inceptum, quo nullum linguae
litterarumque Latinarum cultoribus nec potius nec praestantius, nunc demum
rumpere ualet ac iuuat. Ideo habe me excusatum, si aliquod temporis spatium
tibi auferre audeo.
habeam animum tuum linguae Latinae non captum sed uoratum amore, imo ex corde
oro atque obsecro, ut hoc Certaminis Iuliani praeconium, quod possis et
liceat, in discipulis, in amicis, in Romanorum sermonis cultoribus longe
lateque uulges ac diffundas. Quo perfecto, non ipse sed tantus linguae cultus
tantumque Certamen tibi gratum est et maximas plurimasque agit
gratias.
unum in uniuerso terrarum orbe, quod sciam, callidis tantum gymnasioroum
lyceorumque discipulis dicatum exstat. Quod uero linguae Latinae cultum prouehit,
studium alit, amorem fouet. Ideo, rerum dulcissime, te oro, ut
discipulos tuos, qui Latine scribere calleant, idoneis horteris uerbis, ut
Certaminis petitores intersint. Quo perfecto, secundi discipulorum euentus uel
laudi uel honori uel superbiae tibi iure meritoque sunt. Ideo spero fore, ut te quoque cum discipulis
tuis uictoribus apud Lyceum Romanum Id. Mart. A. MMVIII uideam et
amplectar.
MMVII
ROMANVM
cultoribus, I V Certamen Iulianum proponitur, quod Idibus Martiis anno MMVIII
apud Lyceum Romanum “Giulio Cesare” celebrabitur.
oratione composito, Certamini interesse cupiat, sibi ipsi nouum seligat
argumentum, ad huius aetatis uel res pertinens si uolt, de quo Latine
agat.
praecepta:
scripta, quae prosa oratione exarantur, summum DCC uerba, minimum CCCL
complectantur;
poetarum fetus ne minus XX uersibus constet neque numerum XXX uersuum
excedat;
petitor, ubicumque terrarum est, quinque operis sui
exemplaria, ad unum tantum argumentum pertinentia, machinula scriptoria uel
computatro exarata, pridie Kalendas Februarias anno MMVIII mittenda
curet;
petitor opus suum in summa pagina sententiola
notet, quam super inuolucrum, in quo scidula nomen et cognomen nec non
domicilium lyceique titulum exhibens claudetur, grandibus litteris
exarabit;
petitor denique curet, ne nomen super inuolucrum exterius exaret. Id si
faciat, excludetur.
tribuentur:
qui inter omnes superior discesserit, diplomate et
quingentis eurinummis honestabitur;
qui uictori proximo euaserit, diplomate et
quadringentis eurinummis decorabitur;
qui tertio praemio dignus existimatus erit,
diplomate et trecentis eurinummis ornabitur;
qui publica laude digni fuerint, diplomatibus
tantum donabuntur.
siue astricta oratione in idem certamen descendere poterit, dummodo unum
tantum opusculum in utraque exibeat. Scripta praemiis et publica laude ornata
edentur; nullo praemio decorata, non reddentur.
suis impensis, mittenda curabit: Certamen Iulianum, Liceo “Giulio
Cesare”
Corso Trieste n° 48 – I
00198 ROMA- Tel 06.8416353-
Fax 06.85.355339
liceogiuliocesare@tin.it
MODERATRIX
Carola Sbrana
Filed under: Main Page